Menu principale:
(dicenda privatim tantum post Angelus marialem)
V. Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph.
R. Ut Maria non dimitteretur ab eo.
Ave Ioseph, gratia dives, Dominus tecum. Benedictus tu inter viros et benedictus fructus ventris Mariae, Iesus. Sancte Ioseph, pater nutricie Filii Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
V. Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam.
R. Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est.
Ave Ioseph, gratia dives, Dominus tecum. Benedictus tu inter viros et benedictus fructus ventris Mariae, Iesus. Sancte Ioseph, pater nutricie Filii Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
V. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum.
R. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Ave Ioseph, gratia dives, Dominus tecum. Benedictus tu inter viros et benedictus fructus ventris Mariae, Iesus. Sancte Ioseph, pater nutricie Filii Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
V. Ora pro nobis, gloriose Patriarche sancte Ioseph.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus. Sanctissimae Genetricis tuae Sponsi patrocinio suffulti, rogamus, Domine, clementiam tuam: ut corda nostra facias terrena cuncta despicere ac te verum Deum perfecta caritate diligere: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.
Gloria Patri (ter).
Et morituri omnes in Domino moriantur et habeant vitam aeternam. Amen.
Cuius invocamus patrocinium, ipse sanctus Ioseph (†) intercedat pro nobis ad Dominum.