Menu principale:
Invitatorio
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Iucundare filia Sion
et exulta satis filia
Jerusalem.
Ecce Dominus veniet
et erit in die illa lux magna
et stillabunt montes
dulcedinem
et colles fluent lac et mel
quia veniet Propheta
magnus
et ipse renovabit
Jerusalem.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Ecce veniet Deus
et Homo de domo David
sedere in throno
et videbitis et gaudebit
cor vestrum.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Ecce veniet Dominus
protector noster
Sanctus Israel
coronam regni habens in
capite suo
et dominabitur a mari
usque ad mare
et a flumine usque
ad terminos orbis terrarum.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Ecce apparebit Dominus
et non mentietur
si moram fecerit
expecta eum
quia veniet et non tardabit.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Descendet Dominus sicut
pluvia in vellus
orietur in diebus
eius justitia
et abundantia pacis
et adorabunt eum omnes
reges terrae
omnes gentes servient ei.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Nascetur nobis parvulus
et vocabitur Deus fortis
ipse sedebit super thronum
David patris sui
et imperabit
cujus potestas super
humerum ejus.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Bethlehem civitas Dei
Summi
ex te exiet Dominator
Israel
et egressus eius sicut a
principio dierum
aeternitatis
et magnificabitur in medio
universae terrae
et pax erit in terra nostra
dum venerit.
Regem venturum
Dominum
venite adoremus.
Polisalmo
Laetentur coeli
et exultet terra
iubilate montes laudem.
Erumpant montes
jucunditatem
et colles justitiam.
Quia Dominus noster veniet
et pauperum suorum
miserebitur.
Rotate coeli desuper
et nubes pluant Justum
aperiatur terra et germinet
Salvatorem.
Memento nostri Domine
et visita nos in salutari tuo.
Ostende nobis Domine
misericordiam tuam
et salutare tuum
da nobis.
Emitte Agnum Domine
Dominatorem terrae
de petra deserti ad montem
filiae Sion.
Veni ad liberandum nos
Domine Deus virtutum
ostende faciem tuam
et salvi erimus.
Veni Domine visitare
nos in pacem
ut laetemur coram te corde perfecto.
Ut cognoscamus Domine
in terra viam tuam
in omnibus gentibus
salutare tuum.
Excita Domine potentiam
tuam et veni
ut salvos facias nos.
Veni Domine
et noli tardare
relaxa facinora
plebi tua.
Utinam dirumperes coelos
et descenderes
a facie tua montes
defluerent.
Veni et ostende nobis
faciem tuam Domine
quia sedes super Cherubim.
Gloria Parti et Filio
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in pricipio
ora et nunc et semper
et in saecula saeculorum
Amen.
Liturgia della Parola
Omelia
INNO
En clara voz redarguit
obscura quaeque personans
procul fugentur somnia
ab alto Jesus promicat.
Ecce Agnus ad nos mittitur
laxare gratis debitum
omnes simul cum lacrimis
precemur indulgentiam.
L'almo Autor del secolo
assunse corpo carneo
per far la carne libera
e gli uomini non perdere.
Beatus auctor saeculi
servile corpus induit
ut carne carnem liberans
ne perderet quos condidit.
Nel sen di Madre Vergine
scende celeste grazia:
cela quel sen vergineo
mistero incomprensibile.
Castae parentis viscera
coelestis intrat gratia
venter puellae bajulat
secreta quae non noverat.
Divien quel sen purissimo
tempio di Dio l'Altissimo
il Figlio chiude integno
senza conoscer uomini.
Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei
intacta nesciens virum
concepit alvo Filium.
Deo Patri sit gloria
eiusque soli Filio
cum Spiritu Paraclito
in saeculorum saecula.
Amen.
Rotate coeli desuper
et nubes pluant Justum.
Aperiatur terra
et germinet Salvatorem.
ANTIFONA AL MAGNIFICAT
Ecce Rex veniet Dominus
terrae et ipse auferet jugum
captivitatis nostrae.
MAGNIFICAT
Magnificat
anima mea Dominum.
Et exultavit Spiritus meus
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem
ancillae suae
ecce enim ex hoc beatam
me dicent omnes
generationes.
Quia fecit mihi magna
qui potens est
et sanctum nomen eius.
Et misericordia
eius a progenie
in progenies
timentibus eum.
Fecit petentiam
in brachio suo
dispersit superbos mente
cordis sui.
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum
suum
recordatus misericordiae
suae.
Sicut locutus est ad Patres
nostros
Abraham et semini eius
in saecula.
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio ora
et nunc et semper
et in saecula saeculorum.
Amen.
Dominus vobiscum.
Et cum Spiritu tuo.
ORAZIONE
Festina quesumus,
Domine, ne tardaveris,
et auxilium nobis supernae
vitutis impende
ut adventus tui
consolationibus
subleventur qui in tua
pietate confidunt.
Quis vivis et regnas
cum Deo Patre
in unitate Spiritus Sancti,
Deus, per omnia secula
saeculorum.
Amen.