LITANIÆ DE SANCTIS TRIBUS REGIBUS, SIVE MAGIS EVANGELICIS - leggoerifletto

Vai ai contenuti

Menu principale:

LITANIÆ DE SANCTIS TRIBUS REGIBUS, SIVE MAGIS EVANGELICIS




Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Christe, Rex regum, audi nos.
Christe, Dominus dominantium, exaudi nos.

Pater de cœlis, Deus, miserere nobis.
Fili Redémptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, Regina regum, ora pro nobis.
Sancte Ioseph, nutricie Regis omnium, ora pro nobis.
Sancte rex Gaspar, ora pro nobis.
Sancte rex Melchior, ora pro nobis.
Sancte rex Balthasar, ora pro nobis.
Sanctissimi Tres Reges, orate pro nobis.
Sanctissimi Tres Magi Orientales, orate pro nobis.
Reges Tharsis, orate pro nobis.
Reges Arabum et Saba, orate pro nobis.
Patriarchæ fidelium, orate pro nobis.
Primitiæ gentium, orate pro nobis.
Principes populorum, orate pro nobis.
Quorum expectatio Iesus, orate pro nobis.
Quorum desiderium Iesus, orate pro nobis.
Quorum perfectum gaudium Iesus, orate pro nobis.
Fide illuminatissimi, orate pro nobis.
Spe robustissimi, orate pro nobis.
Charitate ferventissimi, orate pro nobis.
Auro amoris splendissimi, orate pro nobis.
Thure devotionis religiosissimi, orate pro nobis.
Myrrha patientiæ incorruptissimi, orate pro nobis.
Humilitate profundissimi, orate pro nobis.
Constantia fortissimi, orate pro nobis.
Gratitudine amplissimi, orate pro nobis.
Munificentia liberalissimi, orate pro nobis.
Virtutum omnium specula, orate pro nobis.
Qui instinctum divinum visa stella reverenter admisistis, orate pro nobis.
Qui gratiæ efficaci prompta voluntate obtemperastis, orate pro nobis.
Qui terram vestram, cognatos et amicos amore cœlestis Regis deseruistis, orate pro nobis.
Qui itineris molestias et difficultates nihil formidastis, orate pro nobis.
Qui natum Regem Iudæorum Hierosolymis quæsivistis, orate pro nobis.
Qui coram Herode Christi fidem intrepide confessi estis, orate pro nobis.
Qui per Scribas et Pharisæos de loco nascituri Messiæ ex Scripturis educti  estis, orate pro nobis.
Qui ab Herode in Bethlehem dimissi estis, orate pro nobis.
Qui stella denuo apparente gaudio magno valde gavisi estis, orate pro nobis.
Qui eamdem vos antecedentem, donec staret supra, ubi erat puer, secuti estis, orate pro nobis.
Qui intrantes domum, puerum cum Maria matre eius invenistis, orate pro nobis.
Qui procidentes infantem virgineo residentem in gremio adorastis, orate pro nobis.
Qui apertis thesauris vestris aurum, thus, et myrrham puero Iesu obtulistis, orate pro nobis.
Qui mystico muneribus fidem vestram universo orbi demonstrastis, orate pro nobis.
Qui puerum Iesum auro Regem, thure Deum, myrrha hominem mortalem esse declarastis, orate pro nobis.
Qui puero Iesu in Ægyptum deferendo viaticum præbuistis, orate pro nobis.
Qui adoratione vestra supplice omnium virtutum exempla nobis præbuistis, orate pro nobis.
Qui nos aurum charitatis, thus orationis, et myrrham patientiæ Deo offerre docuistis, orate pro nobis.
Qui post adoratum Dominum et oblata munera sacrosanctam Virginem Matrem, et huius sponsum Ioseph humiliter salutastis, orate pro nobis.
Qui ab eadem sanctissima Virgine Maria, virgineoque ejus sponso Ioseph gratias cum gaudio pro oblatis muneribus retulistis, orate pro nobis.
Qui vosmet, vestraque regna et gentiles populos Christo, sanctissimæque Virgini, eiusque sponso commendastis, orate pro nobis.
Qui ab eadem sanctissima Virgine, eiusque sponso cum felicissima omnium bonorum apprecatione digressi estis, orate pro nobis.
Qui angelico in somnis alloquio ad Herodem redire prohibiti per aliam viam in regionem reversi estis, orate pro nobis.
Qui Herodi divino iussu sapienter illusistis, orate pro nobis.
Qui puerum Iesum prudenter periculo necis liberastis, orate pro nobis.
Sanctissimi Tres Reges, orate pro nobis.

Peccatores, vos rogamus, audite nos.

Ut veram et perfectam contritionem nobis impetretis, vos rogamus, audite nos.
Ut nostri patrocinium dignanter suscipiatis, vos rogamus, audite nos.
Ut Regi regum nos reconciliare, commendare, et præsentare velitis, vos rogamus, audite nos.
Ut vestris virtutibus animas nostras illustretis, vos rogamus, audite nos.
Ut aurum charitatis, thus devotionis, et mirrham mortificationis nobis impetretis, vos rogamus, audite nos.
Ut Christum Dominum Regem nostrum vobiscum semper quærere et invenire mereamur, vos rogamus, audite nos.
Ut coram hæreticis et infidelibus Christi fidem intrepide confiteamur, vos rogamus, audite nos.
Ut ad Herodem, id est, mundi blandimenta et noxia desideria, ubi Christus non invenitur, nunquam redeamus, vos rogamus, audite nos.
Ut per aliam viam vobiscum aliquando in cœlestem patriam revertamur, vos rogamus, audite nos.
Ut nobis in agonía existentibus, omniaque relinquentibus assistatis, vos rogamus, audite nos.
Ut paupertatem nostram vestris pretiosis muneribus ditetis, vos rogamus, audite nos.
Ut Ecclesiam militantem ad ampliorem erga vos amorem et cultum excitetis, vos rogamus, audite nos.
Ut clientes vobis devotos, et loca cultui vestro destinata ab adversariorum insidiis, bellorum tumultibus, inimicorum insultibus, fame denique et peste, aliisque periculis vestro patrocinio præmuniatis, vindicetis, et protegatis, vos rogamus, audite nos.
Ut omnes pertinaces hæreticos ab hac provincia longe arceatis, vos rogamus, audite nos.
Ut omnibus iis, quicumque hoc promovere possunt, auxilium gratiæ efficacis impetretis, vos rogamus, audite nos.
Ut precibus, et piis moribus populi exorati locum illum nunquam deseratis, vos rogamus, audite nos.
Ut gratiam finalem, et perseverantiam vestris cultoribus obtineatis, vos rogamus, audite nos.
Ut nos exaudire dignemini, vos rogamus, audite nos.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Christe, Rex regum, audi nos.
Christe, Dominus dominantium, exaudi nos.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Pater noster (secreto usque ad:)

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Tria sunt munera pretiosa.
R. Quæ obtulerunt Magi Domino.
V. Reges Tharsis, et insulæ munera offerent.
R. Reges Arabum, et Saba dona adducent.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Deus, qui tres magos orientales, sanctosque reges Gasparum, Melchiorem, et Balthazarum, ut recens natum in Bethlehem Filium tuum inviserent, et honorarent, mirabiliter illustrasti: tribue quæsumus, ut eorum exemplo et intercessione adiuti, veraque fide in huius mundi tenebris illuminati, te lumen æternum agnoscamus, atque inter prospera et adversa tute gradiamur, donec ad te, qui lucem habitas inaccessibilem, remotis impedimentis omnibus, expedite perveniamus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Et fidelium animæ per misericordiam Dei, requiescant in pace.
R. Amen.

 
Omaggio a Maria | Immacolata Concezione, solennità | Preghiere, poesie del mattino | Preghiere, poesie della sera | Atto di affidamento | Apparizioni della Vergine e luoghi sacri | Preghiere agli Angeli | preghiere a Gesù | Preghiere al Sacro Cuore di Gesù | Preghiere a San Giuseppe | Preghiere d'intercessione | Ad ogni ora la sua preghiera | Rosario | Quaresima,Pasqua | Preghiere dopo la S.Messa | Per gli sposi | Preghiere per la Pace | Esorcismo, guarigione, liberazione | Preghiere SS. Eucarestia | Spirito Santo | Novene,Litanie | Preghiere per i sacerdoti | Catechismo della Chiesa Cattolica | Parole Buone | Anziani, preghiere e poesie | Preghiere per gli ammalati | Per i defunti | Testimoni di Santità | Charles de Foucauld | San Giovanni XXIII, papa | Beato Paolo VI, papa | Papa Giovanni Paolo I | San Giovanni Paolo II, papa | Papa Benedetto XVI | Papa Francesco | San Massimiliano Kolbe | San Carlo Borromeo | Madre Teresa di Calcutta | Sant'Agostino | Giussani Luigi | Madeleine Delbrêl | don Tonino Bello | don Primo Mazzolari | San Francesco d'Assisi | Santo Curato d'Ars | Don Bosco | San Pio da Pietrelcina | Madre Anna Maria Cànopi | Ferrero Bruno, don | Card. Carlo Maria Martini | Amorth Gabriele, padre | Anselm Grün | Anthony de Mello,padre | Dietrich Bonhoeffer | Larrañaga Ignacio, padre | Merton Thomas Padre | Quoist Michel, padre | Padre Andrea Gasparino | Van Tuan Francois Xavier Cardinale | Lucien Jerphagnon | Jean Vanier | Georges Bernanos | Paul Claudel | Miguel de Unamuno | Fratelli maggiori, Shoa | Salmi | Libro dei Proverbi | Natale | Gibran Kahlil | Rudyard Kipling | Erma Bombeck | Alejandro Jodorowsky | Pessoa Fernando | Stagioni | Rabindranath Tagore | William Shakespeare | Paulo Coelho | Emily Dickinson | Pablo Neruda | Jacques Prevert | Juan Ramòn Jiménez | Nazim Hikmet | Love | Santuari e Advocazioni | Mappa generale del sito
Torna ai contenuti | Torna al menu